monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 2, VIII <<<     >>> X

Caput IX SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Quid autem hinc senserint Romani veteres, Cicero testatur in libris, quos de re publica scripsit, ubi Scipio disputans ait: "Numquam comoediae, nisi consuetudo vitae pateretur, probare sua theatris flagitia potuissent."
Et Graeci quidem antiquiores vitiosae suae opinionis quandam convenientiam servarunt, apud quos fuit etiam lege concessum, ut quod vellet comoedia, de quo vellet, nominatim diceret.
2 Itaque, sicut in eisdem libris loquitur Africanus," "quem illa non adtigit, vel potius quem non vexauit, cui pepercit? Esto, populares homines inprobos, in re publica seditiosos, Cleonem, Cleophontem, Hyperbolum laesit. Patiamur", inquit, "etsi eius modi cives a censore melius est quam a poeta notari. Sed Periclen, cum iam suae civitati maxima auctoritate plurimos annos domi et belli praefuisset, violari versibus et eos agi in scaena non plus decuit, quam si Plautus", inquit, "noster voluisset aut Naevius Publio et Gn. Scipioni aut Caecilius Marco Catoni maledicere." Dein paulo post: "Nostrae", inquit, "contra duodecim tabulae cum perpaucas res capite sanxissent, in his hanc quoque sanciendam putaverunt, si quis occentavisset sive carmen condidisset, quod infamiam faceret flagitiumve alteri. Praeclare. Iudiciis enim magistratuum, disceptationibus legitimis propositam vitam, non poetarum ingeniis habere debemus, nec probrum audire nisi ea lege, ut respondere liceat et iudicio defendere."
3 Haec ex Ciceronis quarto de re publica libro ad verbum excerpenda arbitratus sum, nonnullis propter faciliorem intellectum vel praetermissis vel paululum commutatis. Multum enim ad rem pertinet, quam molior explicare, si potero. Dicit deinde alia et sic concludit hunc locum, ut ostendat veteribus displicuisse Romanis vel laudari quemquam in scaena vivum hominem vel vituperari.
4 Sed, ut dixi, hoc Graeci quamquam inverecundius, tamen convenientius licere voluerunt, cum viderent diis suis accepta et grata esse opprobria non tantum hominum, verum et ipsorum deorum in scaenicis fabulis, sive a poetis essent illa conficta, sive flagitia eorum vera commemorarentur et agerentur in theatris atque ab eorum cultoribus utinam solo risu, ac non etiam imitatione digna viderentur.
5 Nimis enim superbum fuit famae parcere principum civitatis et civium, ubi suae famae parci numina noluerunt.